- CILO
- CILOapud Ael. Spartian. in Antonino Caracalla, c. 3. Alterâ die Capitolium petiit et eos, quos occidere parabat, affabiliter est alloquutus, innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium rediit. Ubi alii Chilo fegunt: sed veram lectionem confirmant Dio et A. Victor. Est autem Cilo, vi vocis, cui frons veluti cellit, et sursum movetur ac surgit. Festus, Cilones, quibus frons est eminentior, ac dextra sinistraque velut recisa videtur. A verbo cellere, κέλλειν seu κινεῖν, et transitive, κινεῖςθαι καὶ κλίνειν. Unde excellere, et recellere, quod est, eôdem interprete, reclinare, et inde Gallicum reculer, Lucretius, l. 6. v. 571.Saepius hanc ob rem minitatur terra pruinasQuam facit. Inclinatur enim retroque recellit:Et recipit prolapsa suas se in pondere sedes.Ab eadem origine incilare et vacilare: quorum illud erat primo incellere, i. e. maledictis impetere et vexare. Quare est veluti pleonasmus ἐκ παραλλήλου, in eiusdem Auctoris isto, l. 3. v. 976.---- ---- Necesse est,Iure (ut opinor) agat: Iure increpat inciletque, etc.Vide Heraldum, ad Arnob. l. 3.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.